INVITATORIO Regem venturum Dominum venite adoremus. Iucundare filia Sion et exulta satis filia Jerusalem. Ecce Dominus veniet et erit in die illa lux magna et stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lac et mel quia veniet Propheta magnus et ipse renovabit Jerusalem. Regem venturum Dominum venite adoremus. Ecce veniet Deus et Homo de domo David sedere in throno et videbitis et gaudebit cor vestrum. Regem venturum Dominum venite adoremus. Ecce veniet Dominus protector noster Sanctus Israel coronam regni habens in capite suo et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Regem venturum Dominum venite adoremus. Ecce apparebit Dominus et non mentietur si moram fecerit expecta eum quia veniet et non tardabit. Regem venturum Dominum venite adoremus. Descendet Dominus sicut pluvia in vellus orietur in diebus eius justitia et abundanti...
Blog della Tradizione Cattolica Apostolica Romana