Pagine

giovedì 16 dicembre 2021

Novena del Santo Natale




Regem venturum Dominum, venite adoremus.

Iucundare filia Sion, et exulta satis filia Ierusalem,

ecce Dominus veniet, et erit in die illa lux magna

et stillabunt montes dulcedinem

et colles fluent lac et mel, quia veniet Propheta magnus

et Ipse renovabit Ierusalem.

Regem venturum Dominum, venite adoremus.

Ecce veniet Deus, et Homo de domo David sedere in throno

et videbitis et gaudebit cor vestrum.

Regem venturum Dominum, venite adoremus.

Ecce veniet Dominus protector noster, Sanctus Israël,

coronam Regni habens in capite suo

et dominabitur a mari usque ad mare

et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.

Regem venturum Dominum, venite adoremus.

Ecce apparebit Dominus, et non mentietur:

si moram fecerit, expecta eum

quia veniet et non tardabit.

Regem venturum Dominum, venite adoremus.

Descendet Dominus sicut pluvia in vellus,

orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis

et adorabunt eum omnes reges terrae,

omnes gentes servient ei.

Regem venturum Dominum, venite adoremus.

Nascetur nobis parvulus et vocabitur Deus fortis;

ipse sedebit super thronum David patris sui et imperabit;

cuius potestas super humerum eius.

Regem venturum Dominum, venite adoremus.

Betlehem civitas Dei summi, ex te exiet dominator Israel,

et egressus eius sicut a principio dierum aeternitatis,

et magnificabitur in medio universae terrae,

et pax erit in terra nostra dum venerit

Regem venturum Dominum, venite adoremus.


***

Laetentur coeli et exultet terra
iubilate montes laudem.

Erumpant montes jucunditatem
et colles justitiam.

Quia Dominus noster veniet
et pauperum suorum miserebitur.

Rotate coeli desuper et nubes pluant Justum
aperiatur terra et germinet Salvatorem.

Memento nostri Domine
et visita nos in salutari tuo.

Ostende nobis Domine misericordiam tuam
et salutare tuum da nobis.

Emitte Agnum Domine Dominatorem terrae
de petra deserti ad montem filiae Sion.

Veni ad liberandum nos Domine Deus virtutum
ostende faciem tuam et salvi erimus.

Veni Domine visitare nos in pacem
ut laetemur coram te corde perfecto.

Ut cognoscamus Domine in terra viam tuam
in omnibus gentibus salutare tuum.

Excita Domine potentiam tuam
et veni ut salvos facias nos.

Veni Domine et noli tardare,
relaxa facinora plebi tua.

Utinam dirumperes coelos et descenderes
a facie tua montes defluerent.

Veni et ostende nobis faciem tuam Domine
quia sedes super Cherubim.

Gloria Parti et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in pricipio, nunc et semper
et in saecula saeculorum. Amen.


***

En clara vox redarguit
obscura quaeque personans
procul fugentur somnia
ab alto Jesus promicat.

Ecce Agnus ad nos mittitur
laxare gratis debitum
omnes simul cum lacrimis
precemur indulgentiam.

Beatus auctor saeculi
servile corpus induit
ut carne carnem liberans
ne perderet quos condidit.

Castae parentis viscera
coelestis intrat gratia
venter puellae bajulat
secreta quae non noverat.

Domus pudici pectoris
templum repente fit Dei
intacta nesciens virum
concepit alvo Filium.

Deo Patri sit gloria
eiusque soli Filio
cum Spiritu Paraclito
in saeculorum saecula.
Amen.

***



1)O SAPIENTIA, quae ex ore Altissimi prodiisti,
attingens a fine usque ad finem fortiter suaviterque disponens omnia:
veni ad docendum nos viam prudentiae.


2)O ADONAI, dux domus Israel,
qui Moysi in igne flammae rubi apparuisti, et in Sina legem dedisti:
veni ad redimendum nos in brachio extenso.

3)O RADIX Iesse, qui stas in signum populorum,
super quem continebunt reges os suum, quem gentes deprecabuntur:
veni ad liberandum nos, iam noli tardare.


4)O CLAVIS David et sceptrum domus Israel,
qui aperis, et nemo claudit; claudis, et nemo aperit:
veni et educ vinctum de domo carceris, sedentem in tenebris et umbra mortis.


5)O ORIENS, splendor lucis aeternae et sol iustitiae:
veni et illumina sedentem in tenebris et umbra mortis.


6)O REX gentium et desideratus earum,
lapis angularis qui facis utraque unum:
veni et salva hominem quem de limo formasti.

7)O EMMANUEL,
rex et legifer noster,
expectatio gentium et salvator earum:
veni ad salvandum nos, Dominus Deus noster.


***
Magnificat anima mea Dominum.
Et exultavit Spiritus meus in Deo salutari meo.

Quia respexit humilitatem ancillae suae
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

Quia fecit mihi magna qui potens est
et sanctum nomen eius.

Et misericordia eius a progenie in progenies
timentibus eum.

Fecit petentiam in brachio suo
dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles.

Esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.

Suscepit Israel puerum suum
recordatus misericordiae suae.

Sicut locutus est ad Patres nostros
Abraham et semini eius in saecula.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio ora et nunc et semper
et in saecula saeculorum. Amen.


***

Dominus vobiscum

Et cum Spiritu tuo

Festina quesumus, Domine, ne tardaveris, et auxilium nobis supernae virtutis impende ut adventus tui consolationibus subleventur qui in tua pietate confidunt.
Quis vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.

Nessun commento:

Posta un commento